Latin
NICOLAI MONARDI
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 46.9
Unproofread scanNot analysed yet
Quod si ulterius hoc cognoscere cupis, lege eundem Galenum libro primo de Simplici medicina, in quo Galenus nos docet, non debere dijudicari temperaturam medicinarum per colorem: Et quòd Rosa, licet rubra sit, inter medicinas frigidas connumeratur: quod etiam congruum videtur ejus succo. Sunt complures rationes, quae possunt ad hoc probandum in medium adduci, quas brevitatis gratia ed b gratia missas facimus. Sat nanque est virò erudito viam aperife. Sed ad antiquorum doctrinam accedamus, quid in hac re nos doceant.