Latin
47.5 to 47.8
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 47.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Quando curando per initia Erysipelas, Phlegmones, postquam usus est, sempervivo, mandragora, lenticulis ex lacunis, succo intubi, quam nos cichoream vocamus, atque aliis quàmplurimis medicinis, quibus est frigiditas summa. Est verò, inquit, ad talia salutare medicamen Rosarum succus frigidus, unà cum polenta. Quod ejusdem Therapeutices quarto, inter medicinas constringentes &infrigidantes succum Rosarum constituit, dum dicit: Ergo internis ulceribus opitulantur hypocistis, &balaustium, cytinus punicorum, &galla, &malicorium, &rhois, &rosarum succus. Quibus Galenus &ceteri Medici clarius Sole ipso demonstrant Mesuem hallucinari in cognoscenda temperatura succi Rosarum. Et ut evidentius hoc negotium animadvertas, afferam, quo pacto Mesues in hoc sibimet repugnet, qui multis in locis demonstrat, Succum Rosarum frigidam temperaturam possidere. Ipse enim in libro suo de Rectificatione medicinarum, cùm de correctione scamonii scriberet, laudat scamonium (quae quidem medicina valdè calida est) coctum in succo Rosarum, non propter aliud, nisi quia obviat sua frigiditate caliditati superfluae scamonii. Hoc etiam confirmat cùm de Rosa loquitur, Et ingreditur, inquit, Succus Rosae, &Rosa ipsa, &similiter Oleum ejus, in rectificatione medicinarum acutarum, sicut est scamonia, &cuphorbium, &similia. Atque idem hoc evidentiùs insinuat cap. de Scamonio, in ejus correctione, sic docens: Secundum est, quoniam insunt in ea caliditas, &aqueitas, habiles inflammare, propter quod est facile faciens cadere in febrem, &sitim. Et paulò pòst, inquit: Obviamus ei quod diximus in secundo, miscendo ei in decoctione aliquid virtute refrigerantium, &operando, ut frangatur acumen, &inflammatio ejus: &ad hoc auxiliatur nobis coctio ejus cum eis quae extinguunt, &leniunt, sicut est muscilago psyllii, &aqua, &carnes prunorum, &succus Rosarum. Quibus satis lucidè monstrare videtur, potiùs frigidam temperaturam succum Rosarum, quàm calidam possidere: quoniam ipse ad morbos calidos biliososque tanquam frigidissimum medicamentum adhibet: &multis in locis, ad febres cholericas, &inflammationes extinguendas, affirmat subvenire: &ad repellendum, comprimedumque, veluti in Angina, pro ultima infrigidatione, succo Rosarum utitur.