Latin
47.1 to 47.4
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 47.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
E quibus Aetius Amidenus, vir sanè in re medica à Galeno secundus, is primus me ab hoc errore illustravit; qui capite primo libri primi, cùm de medicinarum simplicium facultatibus, ex mente Galeni dissereret, sic scripsit: Disponantur ergo insignioris doctrinae gratiâ ordines isti, &singulis ordinibus, peculiares medicinae constituantur; ut sub primo infrigidandi ordine, Rosaceum olcum, aut Rosa ipsa collocetur; Et sub secundo ejusdem Rosae succus. Haec Aëtius. Quidnam evidentius monstrare potuit, succum Rosarum frigidum esse? Hic quidem cùm de Melle Rosaceo, libro quinto scripsit, hunc in modum confirmat: Mel Rosaceum, tres quidem partes excolati succi Rosarum exectis unguibus, mellis verò admittit partem unam; conficitur calido Soli pluribus diebus expositum: id verò leniter adstringit, refrigerandique potestate pollet, &ad morbos calidos, aestuantesque febres affirmat subvenire. Avicenna verò Arabicae sectae princeps, hujus negotii non immemor, insequens Aëtii vestigia, sicut &in aliis multis, Fen quinta tertii canonis, de cura corizae &catarrhi, sic inquit: Oppositio autem caussae efficientis calida quidem est, ut sis solicitus in infrigidando caput, cum eo quod est infrigidans, frigidum potentia: &reliqua. Et postquàm ipse Princeps longam digressionem medicinarum frigidarum, tam interius quàm exterius, cum irrigationibus, unctionibus, ex rebus refrigerantibus monuit, inquit: Et declinatio cum cibis ad illud quod alleviat &infrigidat &humectat, &administratio mellis Rosati omnidie. Haec Avicenna. Quibus verbis confessus est, Mel rosaceum potentia pollere infrigidandi, postquam inter medicinas frigidas connumerat, ac tanquam praesentanco remedio ad catatrhos calidos omnibus diebus uti jubet. Quod Mesues videtur assentire, quando in Anginae curatione sic docet: Et in calida quidem materia administretur, sicut mel Rosatum. Et parum pòst: Et ex eis est, succus solani cum melle rosato. Praeterea Galenus errorem hunc omnino destruens, libro decimo, qui Methodus medendi inscribitur, Succum Rosarum esse intensafrigiditatis nos docuit.