Latin
49.1 to 49.5
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 49.1-2-5
Unproofread scanNot analysed yet
Qui ampliorem doctrinam de medicinarum mistione cum alimentis voluerit, legat Galenum, Rasim, Avicennam, qui non tantùm medicinas has mites alimentis praeparant, sed usque ad elleborum transeunt. Sed tempus est, ut ad Rosas Persicas nos vertamus, quarum vires &facultates sunt, humores &excrementa per inferna subducere, sine symptomatis illis, quae frequentiùs medicamenta exoluentia solent facere. Cetera verò medicamenta, quae Benedicta nuncupantur, etsi salubria sint, non exspoliantur ab aliquo nocumento: Hoc verò quod Rosis Persicis sit, non tantùm ab his noxis vindicatur, verùm etiam membris praecipuis vim addit, quòd ventriculum &interiora corroborat, &absque molestia operatur. Vtramque bilem, pituitamque deponit, humores subtiles, &aquositates potenter attrahit licet aliqui putent solum ventrem lenire: Sed nobis experientia edoctis, ac Avicennae auctoritate monitis, à venis, &à toto corpore potissimùm trahere videtur: in affectibus ventriculi, tam calidis quàm frigidis, &quibus ob ventositatum multitudinem, molestantur, mirabiliter subvenit. Muliebribus malis, uterinisque morbis medetur. In omni morbo, tempore, &aetate, absque molestia per inferna humores subducit. Vnum prae oculis habeas, quòd si ilicò post coenam, unciae tres hujus conditurae sumantur, mirè operancit. 46 tur: cujus saepò periculum fecimus. De Rosae hujus facultatibus memini me legisse apud Avicennam, qui ut Persicus de his Rosis saepe commemorat. Voco hic Avicennam Persicum, &non Hispanum, Cordubae Regem, ut ferè omnes praedicant, quoniam Andreas Bellunensis medicus Venetus, ab hoc discrimine propemodum liberavit, qui affirmat Avicennam esse Philosophum &Medicum suo tempore summum in Persia, ex civitate Bochara oriundum, quod in monimentis de vitis Arabum invenit, quod ipse Avicenna videtur demonstrasse, Fen secunda primi, capite tertio, de Naturis temporum: Et secundo Canone. Commemorat ipse de his Rosis Persicis, Fen prima, quarti libri, de cura febris phlegmaticae, postquàm medicinas attenuantes humores proponit, sic docet: Et est possibile, ut consequatur per eam illud quod quaeritur de lenificatione naturae, &propriè cum solutivo facto de Saccháro Rosato ex Rosis rubeis nominatis Persicis, quoniam est lenitivum &solutivum. Et quando tale soluntivum ex Rosis, indiget majori solutione, tunc enim noster Avicenna consuluit, ut vigotetur cum aqua volubilis, loco cujus damus coctionem aliquam medicinarum, quam apozemam Medici vocant.