Latin
49.6 to 49.9
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 49.6-9
Unproofread scanNot analysed yet
Aut post ipsas Rosas Cassiae medullam cum penidiis confectam, ad majorem lenitionem, exhibemus. Et ipse nos docuit in cap. de cura tertianae non purae, quando de evacuantibus medicamentis sermonem facit: Et de solutivis in principiis ejus quae sunt propinquiora aequalitati est aqua Algeleniabin, decocti. Et deinde ponit Cassiam, postea verò Turbith: quia dat tres modos leniendi ventrem in principio morborum. Hoc factiravit Serapius sexto Breviarii, quando dixit: Et evacuamus ipsum, si virtus est debilis, &caliditas vehemens valdè, cum aqua Algeleniabin. Et ipse de nothae tertianae curatione, agens ferè ea quae Avicenna in eadem cura docuerat, sic dixit: Si autem necessaria est lenitas naturae, tunc oportet ut fiat illud cum aqua Algeleniabin, &Cassia fistula. Avicenna verò in eodem capite, de terrianae curatione, inter medicamenta per inferna humores ducentia, Geleniabin factum cum Rosis Persicis, usque ad drachmas quindecim admittit. Et paulò pòst conficit Scamonium &Turbith cum Geleniabin jam dicto. Tertia verò Fen primi Canonis, de Regimine ejus quod comeditur &bibitur, curando repletionem post Trypheram, ponit Saccharum rosatum egestionem faciens, quoniam ventrem suaviter solvit. Ipse enim Fen terdecima tertii, de cura malitiae complexionis stomachi, cum materia &cura oppilationum, inter evacuantia medicamenta has Rosas constituit. Postquam verò catapotia, diacidonium solutivum, scamonium cum lacte, pro stomachi mundificatione, ac humorum euacuatione admittit, sic inquit: Et Gelemabin solutivum est maximi juvamenti in hoc. Et parùm pòst, Et Syrupus rosatus solutivus etiam. Et propriè in aestate. Si ampliorem doctrinam vis, audi ipsum Principem, Fen vigesima prima, tertii libri, qui adversus appetitum corruptum praegnantium, pro earum stomachi mundificatione, (quae summo opere Medicus intendere debet) sic nos docuit. Quod si ejus appetitus malus fiat, superfluè stude in mundificando stomachum ejus, cum eis quae sunt, sicut aqua Algeleniabin, facta cum Rosis Persicis. Hoc praeterire nolui, quòd per aquam Algeleniabin, non sublimationem illam, quam nos more chymico secernimus, intelligas: sed illam, qua antiqui Medici utebantur.