Latin
49.13 to 49.14
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 49.13-14
Unproofread scanNot analysed yet
Propter affinitatem tamen quam inter eos fructus videbam, Canane etiam iconem in eadem tabella exprimi curabam. Fructus IV. QVARTVS, exilis erat, semunciam magnitudine non superans, exiguae &immaturae Wil. Parduyn. nuci Faufel non valdè dissimilis, exalbidi coloris, calice praeditus quatuor squamis constante, continens aliquot grana fusca, rotunda instar piperis nigri, sed valdè rugosa; quia forsitan immatura, intùs alba, acris saporis. An Brasma apud Dioscoridem cap. De Pipere? QVINTVS, triangularis erat formae, semuncialis etiam magnitudinis, exalbidi colo* Fiuct. v. ui ris, tenuique membranâ tectus, Cardamomi Officinarum fructum perbellè referens, con- Pacduyn. tinensque multa grana inaequalia &rugosa, cineracei foris coloris, intùs albi, omnia in globum congesta, satis validi &gravis odoris &acris saporis, qui brevissimo &vix apparenConte petiolo plantae inhaeserat, calice tribus foliolis constante inclusus. Qui mittebat, sulem suae urbis unum ex his fructibus edisse scribebat, ex cujus esu morbum contraxisset: quae adeò causa fuit, ut granum leviter dumtaxat gustare vellem, nihilo minus (an ex odore, an verò ex degustatione acciderit, ignoro) caput mihi dolere caepit, &haud dubiè pejus mihi accidisset, si devorassem.