Latin
CAPVT
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 50
Unproofread scanNot analysed yet
NVDVS omnino, &variae formae erat Sextus, quem lobo inclusum fuisse arbitror: etenim nonnulli plani erant, &quasi quadranguli, alii oblongiores, &alterâ parte obtusi, câ verò quâ se mutuò contigerant, compressi, omnes tamen foris rugosi, nigricantes, &candicantibus quibusdam venis distincti, in binas partes dividui, ut reliqua legumina: substantia autem interior subfusca &solida, &ejus sapor etiam adstringens, perinde ac fructus Coles, quem cap. VII. lib. III. sequentis describemus. SEPTIMVS, ex Guinea allatus, quo se à nauta donatum scribebat ossiculi mespili appellatione: quod sanè ab illius forma non erat valdè absimile, praesertim praegrandium mespilorum (qualia nonnumquam octo vel novem unciarum ambitu videre memini) verum non scabrum ut illorum, at laeve, &spadicei coloris, in medio nonnihil tumens, &paullulum ab uno latere scabrum &subalbidum. Honestissimus vir Franciscus Peninus, similia etiam mittebat anno nonagesimo octavo supra millesimum &quingentesimum, recens allata ex Guineâ ab ipsius filio Petro, asserente mali, esui apti, semina esse. Is autem insequente anno in Guineam denuò profectus, paullò diligentiùs hunc fructum observabat, ut ineunte anno millesimo sexcentesimo intelligebam. Porrò, ipso referente Lata (sic illum fructum appellabat) exigui pyri est magnitudine, magis tamen rotundus, coloris ex aureo flavi, interdum etiam rubentis instar pomi, tenui cortice praeditus, qui detractus, in tenuia stamina fili modo abit: sapor cum dulcedine adstringens, ita ut os valdè refrigeret: eam ob causam Lusitani istîc degentes in febribus ardentibus exhibebant: ipsam pulpam esse dicebat coloris aurei saturi ad rubrum inclinantis, lentam nonnihil &viscidam. Singulos autem fructus, quina ossicula continere surrecta, quemadmodum mespila, eaque separatim tenui involucro tecta, serico crudo candido simili. Nasci in arboribus pyro similibus, humanam tamen altitudinem non superantibus, cujus folia ex atro viridia essent, pyrique foliis magis orbiculata. Exotici fructus à Clutio.