Latin
PRAEFATIO
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 5-3
Unproofread scanNot analysed yet
PRAEFATIO. VEMADMODVM homines corpore &anima constant, similiter eorum conatus &actiones aliae corporis, aliae ingenij naturam sequuntur: &sicorporis atque ingenij actiones excellunt, ita etiam sunt perennes. Nam ut homines ad gloriam &laudem concupiscendam natura proclives sunt, sic ut eam adipisci queant, diversas rationes ineunt, nonnulli corporis viribus, alii vivacitate ingenii. Herculis vires omnibus historiis sunt decantatae. Alexander &Pompeius Magni cognomen adepti sunt, &Caesar strenui &audacis: At Plato, Aristoteles, &alii Philosophi rerum contemplatione gaudentes, ingenii subtilitate &summâ eruditione nomen sibi compararunt. Alii similiter honestâ spe freti, diversis periculis sese exponere non dubitantes, cum nimirum ingenij facultatibus laudem sibi quaerere, longè magis rationi consonum censerent, immortale nomen adepti sunt. Quod Democriti testimonio probare possumus, qui, cùm artes discendi, hac est, earum usum non minùs quàm theoriam perdiscendi, praesertim Astronomiae &Geometriae summo de siderio flagraret, suam haereditatem fratribus vendidit, ut iis pecuniis longinquas per Aegyptum, Indiam, &Chaldaeam peregrinationes obire, &ad Gymnosophistas pervenire posset, deinde Athenas reverti cum magna nominis gloria, &istic ob doctrinam in precio esse. Plerique alij celebres facti sunt levem admodum ob causam, attamen plurimum publncae vtilitati contulerunt. Jmò multi Reges ob imposita nonnullis stirpibus sua nomina, &aliarum rerum inventionem, immortale sibi nomen compararunt. Mithridates, Ponti &multarum aliarum Provinciarum Rex, licet multas variis bellis victorias obtinuisset, &viginti duas linguas calleret, quibus suos subditos &audiebat, &illis responsa dabat, nónne celebrior &illustrior factus est ob unius medicamenti ab ipso denominati compositionem, quàm ob opes vel regnorum amplitudinem? Quamdiu terra Centaurium producet, Chironis centauri, qui Aesculapii praeceptor fuit, nomen, hominum memoriae insculptum haerebit. An non Gentiana fllyriorum Regem Gentium celebriorem reddidit, quàm omnes ejus opes? Lysimachus Macedoniae Rex, &Cupator Thraciae, nónne ex plantis immortale nomen adepti sunt? An non Iubae Mauritaniae Regi, Achilli Graeco, Teucro, Clymeno Regi, &plurimis aliis Principibus viris, ob indita certis herbis sua nomina, aeterna nominis memoria parta est?