Latin
51.1 to 51.4
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 51.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Quae omnia videntur convenire cum Theophrasto, &Plinio, &aliis: quoniam est contra omnia venena praesentaneum remedium &contra ictus animalium venenatorum: ut Ruellius narrat eleganti historia, in hunc modum: Quin &(ut Athenaeus refert) omnibus perspicuum est, Citrium malum adsumptum veneficii cujuslibet amuletum esse, quod à fidem faciente cive didicerat, qui secundum leges ab Aegyptiorum magistratibus latas maleficos quosdam damnaverat nebulones, quò suorum facinorum luerent poenas, feris in praedam exponendos, quos oportebat omnibus bestiis obiici. Verùm antequàm in theatrum descenderent, in quo fures &praedones supplicia pendebant, in itinere caupona quaedam vicem eorum dolens, sortisque miserta, quae in manibus tenebat edens, dedit Citria, quae recepta manducarunt: nec multo pòst immanibus &ferocissimis bestiis oblati, &ab aspidibus demorsi, nihil molestiae senserunt. Tum praefectum dubitatio cepit: rogans denique militem, cui reddita fuerat custodia, si quidpiam edissent, aut bibissent, ubi certior factus est, Citrium ex integra simplicitate donatum, postridie jubet uni praeberi, &alteri denegari: qui comederat, demorsus nihil incommodi passus est, alter illato ictu confestim interiit: Qua re multis probata, factoque frequenter periculo, tandem inventum est, omni exitiali medicamento praesenti esse remedio. Hactenus Ruellius. Sic enim ad diversas regiones propter remedii praestantiam devenerunt, &cùm non vescerentur, propter odorem &medicamenta tantùm erant in usu, quod Plutarchus retulit, &Athenaeus affirmat. Tunc enim inculta arbor erat, &maximam amaritudinem &acetositatem Citria habebant, ut non absque ratione Solinus Plinii simia, mirae amaritudinis esse scribat, quod homines magna cura perverterunt, ut Constantinus Caesar docuit: nam in ovillo lacte semina priùs quàm ponerentur, maduerunt: sic autem ad dulcedinem mutata sunt. Et non amiserunt in totum suam amaritudinem, nam cortices hujus pomi intensam amaritudinem adhuc possident: quoniam si solas degustaveris, illud Solini illis satis convenire videtur. Non solùm ad domesticitatem sunt redacta, sed insitionis caussa ad diversas formas devenerunt, ut diversitatis ratione, elegantiores gustu, &conspectu fuissent: tunc verò, ut per insitionem mortalitati arboris succarrerent.