Latin
DE CITRIIS, AVRANTIIS
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 51-3
Unproofread scanNot analysed yet
Citri, Limones, consimilesque arbores ejusdem sunt naturae, quae insitionis caussa in alium colorem ac figuram abeunt: &quia de Aurantiis est sermo, opportunum est, ut de Citro tanquam de primo earum parente in primis sit nostrum institutum. Arbores, quae Citri nomen habent, duae sunt, una cupresso similis, de qua celebres illae mensae quas memorasti fiebant. Altera verò quae Citria mala ferebat. Haec enim humilis est, omnibus nota, omni tempore pomifera, semper praegnans, foecundaque, ut trium annorum fructum habeat: flores emittit jucundissimos, pomum oblongum, interdum rotundum, aliquantulum rugosum, colore aureum, odore gratum. Arbor est non multae proceritatis, folio lauri consimilis; aculeos habet acutos vehementer, &rigidos: Apud Medos &Perfas imprimis frequens, deinde Palladii diligentia in Italiam translata fuit: posteà verò in Hispania in usum devenit, ut nemora &campos occuparet. Antiquitas non vescebatur, sed odoris caussa in usu erat: &magna hominum cura, ex acri dulcem cibum fieri docuit. Alexipharmacâ etiam virtute pollet, quanquam Marcellus dubitet, an semen aut pomum sit: quoniam Dioscoridis relativum, tam ad semen quàm ad pomum refertur, sed Plinii doctrina monitus, tam semini, quàm pomo attribuit virtutem. Theophrastus verò totam vim integro pomo assignavit, cujus vestigia Paulus secutus est. Hoc enim malum inimicum est venenis, quod Virgilius secundo Georgicorum, fatis pulchrè his versibus prodidit: Media fert tristes succos, tardumque saporem Felicu mali, quo non praesentius ullum, Pocula si quando savae infecêre noverca, Miscueruntque herbas, &non innoxia verba, Auxilium venit, ac membris agit atra venena.