Latin
DE CITRIIS, AVRANTIIS
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 51.9
Unproofread scanNot analysed yet
Sat sit quod multa sunt apud nos, &fieri possunt per insitionem, quae in monumentis antiquorum non memorantur, quod nostris Autantiis evenit, ut Antonius Nebrissensis, (vir in omni literarum genere valde eruditus) in prooemio sui Dictionarii, sic prodidit: Multa sunt nostro seculo, quae antiquitas illa aut penitus ignoravit, aut genere tantum indistinctè cognito differentias rerum zed rerum non intellexit: Mala Citria unius tantum generis ac nominis, atque ita vix cognita apud antiquos fuisse legimus: Nos verò ejus pomi variis generibus nomina diversa indidimus, Cidras, Naranias, Toronias, Limas, Limones, appellantes. Hactenus Nebrissensis.