Latin
52.1 to 52.4
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 52.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Non solùm arborum fructus, sed arbores ipsae in alium modum per insitionis curiositatem devenerunt: Nam Citrus arbor in Aurantio inserta, ad magnam proceritatem provenit, &Aurantius in Citro ad tam humilem formam, ut magnitudinem unius cubiti Anrantius non excedat. Et ut unico verbo hoc negotium absolvam, per insitionem Aurantias ad nos devenisse, pro certo habemus persuasum: has enim antiquiores non cognoverunt. Auicenna verò commentario de Virtutibus cordis, &lib. 1. de Vrinis, &lib. 5. de Antidotis de Citrangulis commemorat: Quod &Mesues factitavit, quando Oleum de pomis Citranguli scripsit; qui an sint Aurantiae, nondum nobis constat. Sed tempus est, ut ad aliam Citrum sermonem vertamus. Mensae verò illae, mi Quadra, à veteribus decantatae, quae ex Citro antiquitus conficiebantur, ob arboris proceritatem, quòd ex Aurantio possint fieri tuis literis affirmas, qua ratione à veteribus Aurantias esse cognitas deducis, cùm ex Citro nostrà fieri non possint, quoniam infima arbor est, non apta ad tale opus. Non miror quòd in eandem difficultatem incidas, ad quam complures antiquiores devenerunt. Mensas illas tam pretiosas, praesertim Ciceronianas, non fuisse ex hac Citro, pluribus conficimus argumentis, quoniam Citrus haec alia est omnino ab ea quae Citria mala producit: est nanque illa cupresso similis. Multum enim differt Citrus nostra à cupresso. Citrus folia lauri habet, cupressus verò juniperi, sabinaeque. In cultu non parum dissentiunt, quoniam Citrus illa montes &loca frigida amat, Aurantius verò frigora supra modum odit, calidisque locis familiaris: omitto alia quamplurima, in quibus differt Citrus nostra mala Citria ferens, à Citro arbore ex qua mensae illae fiebant, quae tanto in pretio habitae fuere apud antiquos, ut Iuba Rex duas mensas emeret, quarum alteri pretium fuit quindecim librarum, alteri paulò minùs. Dion (ut Hermolaus refert) in Neronis vita, non Citrias sed Cedrinas mensas nuncupare maluit, ut Cedro potiùs quàm Citro similes viderentur arbores. Quibus indiciis manifestissimum est, alteram esse arborem Citrum, ex qua mensas illas tanto pretio fabricabant, alteram verò esse mala Citria producens. Aurantius verò licet ingens arbor sit, per insitionem advenisse talem, pro certo habemus. Multa enim monstra contingunt in natura, ut Aristoteles lib. 2. de Generatione animalium retulit: Animalibus videlicet &Arboribus. Animalibus propter diversorum eorum commistionem.