Latin
CAPVELII
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 52.10
Unproofread scanNot analysed yet
Nam licet Oriens Occidente calidior &siccior sit, atque Septentrio frigidior &humidior Meridie; propterea tamen aurum aequè perfectam concoctionem habere non desinit in uno loco quàm in alio: nam quod in frigidissima orbis regione eruitur, non minùs perfectum est, eo quod ex calidissima Aethiopiae provincia collectum est. Sola experientia ad id probandum contenti erimus: quandoquidem omne aurum ex quacunque vena sit erutum, modò sit repurgatum, aequè sit perfectum in una mundi plaga ac altera, nulla habita temperaturae loci, calidae aut frigidae, siccae aut humidae ratione. Et ne haec disceptatio nimium rudis &aspera videatur, rationibus rei praedictae respondentibus probare volumus.