Latin
52.6 to 52.9
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 52.6-9
Unproofread scanNot analysed yet
Per Orientalem Indiam intelligimus Aethiopiam, cui dominatur Presbyter loannes. Literae Latinae Regi Lusitaniae ab ipso inscriptae &typis expressae fidem faciunt, ipsum millies centena millia drachmarum auri Regi Lusitaniae polliceri, si bellum adversus Turcas gereret. Et sanè Presbyter loannes &pecunias &milites illi dedit, ut Turcae bellum moveret. Ingens profectò auri summa, millies centena drachmarum millia una vice à Presbytero loanne. Lusitaniae Regi praeberi: attamen non idcirco dicendum est, quin plurimum impendendum fuerit ut ex suis venis erueretur. Idem Presbyter loannes quadriennio aut quinquennio pòst, alias literas ad Lusitaniae Regem dedit, quibus illum rogabat, ut è Christianorum provinciis omnis generis artifices illi mitteret, praesertim autem eos qui aurum in tenues laminas diducere, numismata incidere, pecuniam cudere, atque in auro &argento sculpere nossent: item bonos typographos, qui libros typis exprimerent: sed prae reliquis expetebat magnum numerum eorum qui in fodinis eruendis experti essent, quique omnia quae ad metallicas operas necessaria sunt, callerent, puriores metallicas omnis generis venas à vilioribus dignoscere nossent, &aurum atque argentum à reliquis metallorum generibus exactè separare non essent ignari. Ex jam dictis igitur literis patet, omne aurum &argentum Orientalis Indiae metallicarum operarum artificio, industriâ, &magno labore è suis venis erui: sed alias operas aliis in sua arte magis peritas, &artem non aequaliter omnes callere, non modò istîc, sed etiam in Europa &Asia. Et sanè plurimi metallarii è Bohemia, Saxonia, &reliqua Germania discesserunt ut in Aethiopia laborarent, eoque Regis Lusitaniae sumtibus perducti fuerunt. Itaque patet, in utraque India aurum è suis venis erui solere magnis sumtibus &longo tempore, quemadmodum in Europa; atque illos culpâ non vacare, qui tam magnifica de iis scripserunt, cùm se à veritate aliena scribere non ignorarent. Atque ut exactius de hac re agamus, probare volumus, aurum è venis Occidentis erutum &expurgatum, non minùs praestans &perfectum esse, illo quod ex Oriente erutum est: in Septentrione verò erutum, aequè perfectum esse, ac in Meridie desumtum.