Latin
52.5 to 52.8
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 52.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Quod quidem in Libya juxta Nilum fluvium plurimae ferarum species bibendi gratia convenire cogantur, inibique varia mistura varias monstrorum formas, subindeque novas nasci. Vnde venit adagium, Semper Africa novi aliquid apportat. Arboribus verò accidunt. monstra per insitionem: nam talea alicujus arboris in alia arbore certo modo affixa, producitur tertium, quod monstrum dici potest. Sic evenit Aurantio, quoniam per commistionem diversarum arborum (quod per insitionis opus fit) Aurantius ad nos devenit. Quod de Theophrasto dubitatur, si Aurantias cognoverit: Ipse enim lib. IV. de Historia plantarum sub nomine Mali Persicae &Medicae, arborem describit, quae cum Citro non parvam similitudinem habet, &in omnibus quibus Graeci &Arabes de Citro &Citria deliniarunt, nihil differt: certum quidem est, arborem Citria ferentem inibi Theophrastum intellexisse, &non Aurantium: quoniam de ejus proceritate non meminit, quae his magna, illis ita deest, ut arbusta potiùs judicari possint. Nec figuram pomo dedit, quoniam Aurantiae rotunda, Citri verò oblonga videtur. Ianus Cornarius in commentariis Galeni de Compositione medicamentorum localium, Aurantias sub malis Cestianis Galenum intellexisse, indubitanter affirmat: quod nec rationi, nec judicio consentaneum est. Quoniam (ut ego existimo) Cestianum, itemque Matianum malum idem esse oportet, sub pomis comprehensis, &Cestiana mala à Cestio, sicut Matiana à Matio appellari possint: Vnde nos Hispanica lingua Mancana à Matio nuncupamus. Sed tempus est, ut frenum calamo imponamus, ne epistolae limites excedamus. Haec sunt, Quadra doctissime, quae de Malo Citrio, atque Aurantiis impraesentiarum occurrunt, quae pro oraculis non prodo. Et si non probaveris, culpam in te reiiciam, qui arbitrum me inter tam celebratos viros esse voluisti. Vale. FINIS. Plurimarum singularium &memorabilium rerum in Graecia, Asia, Aegypto, Iudaea, Arabia, aliisque exteris Provinciis ab ipso conspectarum