Latin
53.5 to 53.8
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 53.5-2-8
Unproofread scanNot analysed yet
Facilè etiam conspici poterant fodinarum loca, camini, atque fornaces, hinc &inde per eos montes sparsa, cùm ad Orientem tum ad Occidentem. Insuper utrumque littus ad radices montis Athou, qua parte Macedoniae contiguus est, discernere poteramus: videbaturque ejus isthmus admodum exiguus: sed cùm istic essemus, plus quàm quadrante miliaris patere deprehendimus. Maxima pars arborum quae sponte silvestres in montibus nascuntur, sunt ostriae, fagi, Graecis oxvae dictae, quercus, castaneae. Domesticae sive hortenses, sunt pyri, mali, amygdalae, juglandes, oleae, cerasi. Syderocapsae pagus ab omni antiquitate viguit, postea aliquandiu neglectus fuit; sed ab hinc duodecimum aut decimumquintum annum, denuo valdè auctus est. Istîc superstitiosum fieri vidimus medicamentum, quod praesentibus nobis cùm sit factum, commemorare hîc libuit. Turca quidam Iudaeum splene laborantem curare volens, ejus mensuram supra alvum, charta excepit, quam ad novellam juglandem deferens, ex ipsius cor tice tantundem excidit, quanta erat splenis chartacea mensura: deinde obmurmuratis plurimis turcicis verbis, atque, ceremoniis quibusdam peractis, ad Iudaeum regressus, cor ticem ejus alvo imposuit; deinde filo trajectum è camino suspendit, Iudaeo affirmans ejus malum diminutum iri, prout cortex exsiccaretur. Sed Turca nobis imperitus medicus atque Anatomen minimè intelligere visus est, qui splenis mensuram in media alvo atque ipso etiam umbilico sumeret. Istic duo Serpentum genera invenimus, nusquam antè nobis conspecta: Graeci vulgari ipsorum lingua nobis Sapidi vel Sapiti nominabant, quae dictiones plurimum accedunt ad eas quae veteribus Seps vel Sips dicebantur. Pyrites sive Marchasitae Syderocapsae appellationem Graecam cum peregrina commutarunt: nemo etenim incolarum est, quisquis tandem sit, sive peregrinus sive Graecus, qui Ruda non appellet. Alii Quitz vel Kitz, Germanorum more vocant. Excrementum verò, Latinis Scoria dictum, metallici, Serviani, Bulgari, Albani, Iudaei, Turcae, &Graeci, vocant Schlackna, quae appellatio potiùs Germanica quàm Graeca nobis videtur. Aliud est porrò excrementi genus, à Schlaken differens, ab illis Lesken nominatum, gravius quàm Schlaken, quod spuma quaedam spongiosa &levis est, uti metalli spuma: nam eximitur innatans venae auri &argenti fusae &colliquatae, &abiicitur; quoniam nusquam ubi metalla funduntur, ejus usus est necessarius, non magis quàm alicujus excrementi inutilis. Sed Lesken sive Leskena gravis admodum est, ejusque usus magis est necessarius: nam Germani &Bohemi aliis metallis permiscent.