Latin
CAPVELII
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 54-2
Unproofread scanNot analysed yet
Quemadmodum verò Stimmi, quod Latinis Antimonium dicitur, metallicum est vulgare, Lesken ferè in omnibus referens, eadem ratione atque ex eadem materia nascens, videlicet ex Pyrite auri &argenti, valde utile campanarum fusoribus, iis qui stannea pocula conficiunt, praesertim verò speculorum confectoribus, &typorum fusoribus; sic etiam illud Lesken aliis rebus mixtum utile esse posset. Sed nemo est in Syderocapsa, qui eo uti velit: attamen certi sumus commodissimè colliquari posse cum ferro ad tormentarios globos efformandos; qui praestantiores inde redderentur, &multo minoribus sumtibus fieri possent. Nulli tamen illorum id indicare voluimus, quoniam graviter peccare arbitrati fuissemus: quandoquidem ejus tanta est, in diversis ejus montis locis copia, ut facilè bis millies centena millia pondo colligi possent: eaque non modò ubi nunc excoquuntur metallicae venae, sed diversis etiam ejus montis locis in quibus olim excoquebantur. Aliud nomen indere nequivimus, quia ejus appellationem antiquam minimè intelleximus: nam Graeci qui in metallicis venis versantur, pauca vetusta nomina retinent. Syderocapsae incolae magnam foliorum ejus fruticis quem Graeci Rhus, Arabes Sumach appellarunt, copiam colligunt; crescit enim in iisdem montibus: iis pelles &coria densant; ut Aegyptii siliquis cujusdam arboris apud eos frequentis, Acaciae vocatae; Graeci &Asiae minoris, quam Natoliam vocant incolae, calycibus Esculi; Illyrici myrto nigra; Galli quercus corticibus; Lesbii &Phryges picearum cortice. Et quoniam eo frutice abundant, lembos ejus foliis onerant, atque aliò transvehunt. Sed &ejus fructum diligenter colligunt, cui (nonnihil desiccato) corticem illum tenuem &rubrum adimunt, abjecto duro qui subest nucleo, atque per vicinos pagos vendunt ad condiendum &inspergendum cibis, sive ii ex oryza constent, sive offae, juscula aliáve ejusmodi edulia sint. Multarum aliarum rerum singularium in iisdem fodinis &circa ejus regionis montes observatarum descriptio.