Latin
CAPVT LIII
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 54-3
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT LIII. FIRACVLVM deinde inspicere voluimus quarundam fodinarum, quae non multo antè praedivites fuerant, magnumque censum domino, qui Iudaeus erat, referre soleObant; sed quas, tametsi metallis abundarent; deserere coactus fuerat ob daemonem metallicum, qui illas obsederat: is quoniam in caprae aurea cornua gerentis forma sesc mortalibus ostenderat, idcirco spiraculo Hyarits cabron nomen inditum, in monte situm supra pagum Piavitz, apud rivum nomine Rotas. Is daemon adeò malignus erat, ut nemo vel solus, vel aliis comitantibus eas fodinas ingredi vellet: metu tamen cur minùs ingrede rentur haudquaquam impediebantur: nam &alii sunt metallici daemones, ut nobis relatum est, minimè noxii, &alii etiam qui operas iuvabunt. Machinae quibus vena extrahitur, ejusdem generis perpetuò non sunt. Nam aliquando vena adcò profunda est, ut duobus equis ad machinam versandam opus sit: cùm verò non admodum alta est vena, quatuor viri sufficiunt. Interdum etiam ipsa vena in superficie &aperto est. Metallici quondam venam colliquantes, plurimum circa suas fornaces laborabant, quoniam foramen quod in mediâ fornace est, &per quod follium flatus exspirat, continuò obturabatur abs excremento metallico, sic ut opus deserere cogerentur. Sed quodam die peregrinus quispiam istac iter faciens experimentum eos docuit quo huic incommodo subvenirent: attamen illum minimè prudentem existimârunt, quòd gratis eos id remedium docuisset. Nam si precium artis petiisset, facilè illi omnium nomine bis mille ducatos dedissent. Remedium autem tale est. Caminus, ut diximus, die veneris sub vesperam singulis hebdomadis diruitur, atque die lunae subsequente restauratur, qua temporis intercapedine fornax &focus frigescunt: anteriore camini parte restituta, magnam carbonis congeriem in imam fornacem coniiciunt, cui venam superaddunt, deinde rursus carbones; &sic alternatim venam &carbones superiniiciunt, donec fornax plena sit. Id semper primaria vice facere solent; deinde ignem carboni subiiciunt, &aquam supra rotam immittunt; quae versata, folles ignem excitantes, attollit; subitò carbones incensi, dum paulatim absumuntur, venam colliquant. Ista follium inflatio dies &noctes non intermittitur: absumentibus verò se carbonibus &colliquante se vena, in fornacem iniiciunt album quendam lapidem, in parva fragmenta contusum, ne spiraculum in fornace obturetur. Splendens est hie lapis &arenosus: quem duplici nomine insigniunt, pro nationum diversitate. Nam Serviani Serviani, Bulgari, Wallachi &Turcae Varovitticos, vel Varovitnicos, aut alia Graeca appellatione Assuest vel Asuest dicunt. Is est lapis, qui illis, ut suprà dictum est, demonstratus fuit: eumque ter aut quater singulis diebus in fornacem majore aut minore quantitate iniicere debent, prout metallum colliquescens foramen per quod ventus exspirat, obturat.