Latin
CAPVT LIII
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 55.7
Unproofread scanNot analysed yet
Vidimus etiam alios pisciculos marinos, qui ad ostia riuuli cujusdam capiuntur, in forum delatos: Graeci nominant Gyllari; quem ab Euthydemo Gelarin appellatum existimo: sed ij pisciculi nihil sunt quàm parvi muli, quos Propontidis accolae Cephalopola vocant. Cùm valles ejus provinciae humidae sint, ®io sit montana, omnes capillares herbae, Asplenon, Lonchitis altera, Cotyledon etiam, &reliquae quae humiditate gaudent, libenter innascuntur.