Latin
CAPVT LIII
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 56-3
Unproofread scanNot analysed yet
Cotyledon autem sive Vmbilicus Veneris, adeò rarus non est, quin in plurimis Galliae locis reperiatur: quoniam tamen eum florentem exprimi jussimus, &à nemine adhuc exhibitus est ejus picturam hîc subjecimus. Harum stirpium nomina recensuimus, non quòd istîc plura alia genera non nascantur: sed quia cùm istic essemus, plures non adnotavimus. Et ubicumque tandem fuerimus, animadvertendum est, me singulis diebus scripsisse, quae in hoc libro annotavimus. Quando autem stirpium quas singulis diebus conspiciebamus nomina memoriae mandare volebamus, singularum ramulos aut folia in sacculum diligenter inferebamus; &cùm sub vesperam in diversorium advenissemus, aut in vmbra quiesceremus, singulas ex sacco eximebamus, &describebamus, ut hîc videre est: quae adeò causa est, ut multarum vulgarium &omnibus notarum nomina, tum suprà recensuerimus, &infrà adhuc referemus. Idcirco autem illa sic descripsimus, ut notum faceremus, ea non minùs in iis locis quàm apud nos inveniri. Sed &instrumentum ferreum semper circumferebamus, cùm ut stirpes erueremus, tum ut serpentes è terra educeremus, cùm eos in sua foramina irrepsisse conspiceremus. Plurimorum ferorum animalium nomina.