Latin
CAPVT XXIX
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 56-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XXIX. DEREGRINATIONE tertiùm in Angliam institutâ donabar ab amicis anno octogesimo primo supra millesimum &quingentesimum, Londino jam discessurus, aliquot peregrinis fructibus, de quibus tunc quidem agebam, sed etiam nunc denuò ae e eg. agendum existimavi. Viμ: MAIOR, qui Primus, ex illo genere est, quòd in scholio ad cap. xxvi. lib. 1. Hist. Aromatum Garciae secundo loco olim describebam: sed longè amplior, utpote qui ternas uncias longitudine superaret, latitudine unam, altitudine paenè duas aequaret, alioqui formâ &colore eidem planè similis: nempe crasso cortice sive putamine constans, inferiore sive supinâ parte sessili, rugoso, scabróve &cineraceo, supernâ autem sive pronâ &gibbâ, laevi, subrufo, vel potiùs spadiceo, ita ut animalcuτον ταὰ lum duro corio tectum videretur: nucleum continere deprehendebam binas uncias lonύσιεο gum, unam latum, gemellum, sed extimâ parte simul cohaerentem, tenui cineraceaque membranâ tectum, substantiâ firmâ, ut amygdalae eeteuie u aut castaneae recentes, subfuscâ, pingui &oleaginosâ, odore satis jucundo praeditâ, &sapore Σuμeffi non ingrato. Illum damus expressum in subjecta tabella cùm integrum, tum apertum, atque etiam ipsius nucleum nudum &ex suo cortice exemtum, ut faciliùs observari possit ejus geminatio. HVNC porrò fructum mihi donabat lacobus Garetus, &asserebat Lusitanum quendam mercatorem, cui nomen Petrus de Frias, à provinciae Periianae Proregè accepisse pro Balsami Peruani fructus.