Latin
57.1 to 57.4
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 57.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
fructu arboris in novo orbe nascentis, ex qua Balsamum illud ab Hispanis decantatum, elicitur; donabat etiam ipsius Balsami liquorem ab eodem mercatore acceptum, quem sanè, periculo facto, comperiebam insignium esse facultatum ad recentia vulnera brevissimo tempore curanda. Verùm si Nicolai Monardes descriptioni fides est adhibenda, longè minor esse debet Balsami fructus. Consulendum cap. IX. ipsius Historiae Simplicium ex novo orbe delatorum, quam ante viginti novem annos Latinam faciebamus, &nunc denuò publicamus. Ceterùm anno reparatae salutis humanae millesimo quingentesimo nonagesimo nono, extremo Octobri binas alias ejusmodi nuces Londino ad me mittebat idem Garetus, quarum altera huic quam modò descripsi, prorsus similis: altera verò ab uno latere plana, ut geminae eodem integumento comprehensae fuisse viderentur, non secus quàm gemi nae interdum castaneae eodem calice continentur. Utramque nucleum inclusum habuisse, crepitatio, dum commovebantur, fidem faciebat. ALTER, nucis juglandis paenè erat magnitudine, extima parte latiusculus, totus rugosus, atque ut nucis juglandis putamen inaequalis, fusci coloris, sed magnâ ex parte veluti crustâ quadam durissimâ &cineraceâ tectus: levis erat, &exigui ponderis, licet admodùm solidus &saxeâ duritie praeditus, nec minùs in aqua subsideret, quàm lapis: confractus, crasso durissimoque cortice constare deprehendebatur, &nucleum candidum, succulentum, grati saporis nec injucundi odoris, oleumque macis ferè referentis, continere (tametsi vetustus) in binas partes dividuum, tenui candidaque membranâ intersecante, alterâ insuper paullò crassiore firmioreque inclusum. Eum porrò cum III. IV. V. &VI. subsequentibus in eadem tabella, quae est secunda hujus cap. XXIX. exprimendum curabam ut hîc subiiceretur. Ejusmodi verò fructus ante plurimos annos, saepiùs inter aromata repertos, dum Antwerpiae repurgabantur, memini. Sed etiam anno M. D. XCVII. inter aromata quae Batavi ex lava referebant, similes multo recentiores conspiciebam, quos Abdala, Camiri, adpellari dicebat. Camiri. Ejus descriptionem inter peregrinos fructus à mercatoribus acceptos Lector cap. xv. hujus lib. 11. reperiet. MAGNAM similitudinem habebat Tertius cum prima nuce descripta in scholio ad cap. Fig . XXVI. lib. 1.