Latin
OBSERVATIONES
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 57
Unproofread scanNot analysed yet
ab ipso Latini facti comprehenduntur, &quaecunque praeterea idem Clusius edet opera, ipso inscio aut inuito typis seu quocunque alio modo aut charactere, siue integra, siue aliquam eorum partem imitetur, exprimat vel in publicum edat, néve ab aliis edita vel expressa vel aliunde allata intra Sacri Romani Imperij fines vendat, ac distrahat apertè vel occultè. Si quis autem praesens edictum nostrum transgredi aut violare, &praedicta opera recudere &in fraudem praenominati Caroli Clusij edere aut vendere ausus fuerit, eum non solùm eiusmodi libri exemplaribus, tanquam quae in commissum ceciderint, memorato Carolo Clusio eiusque haeredibus, vel mandatum ab iis habentibus, ope Magistratus zed gle gistratus eius loci, vbi deprehensa fuerint, vendicandis priuari, verumetiam mulcta decem Marcharum auri puri fisco nostro Imperiali fraudum vindici, ac parti laesae ex aequo soluenda ac pendenda puniri volumus; ea tamen lege, ne quid ea opera Orthodoxae Catholicae Religioni contrarium habcant, &vt tria cuiuscunquè operis aut libri exemplaria, vbi excusa fuerint, ad Imperialem nostram Cancellariam transmittantur.