Latin
OBSERVATIONES
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 58-3
Unproofread scanNot analysed yet
Quod si negligatur, hac nostrà gratia ac Priuilegio ipse, ipsiusque haeredes excidisse censeantur. Mandamus proinde vniuersis &singulis nostris &Sacri Romani Imperij subditis &fidelibus dilectis, tam Ecclesiasticis, quàm Secularibus, cuiuscunque status, gradus, Ordinis &Conditionis extiterint, praesertim verò iis, qui in Magistratu constituti sunt, ac vel suo vel superiorum suorum loco ac nomine luris vel Iustitiae administrationem exercent, ne quemquam hoc Priuilegium seu interdictum nostrum impunè violare, spernere aut negligere patiantur. Sed si quos contumaces compererint, praescripta poena plecti, &quibuscunque rectè fieri potest modis, coërceri curent, Quatenus &ipsi grauissimam indignationem nostram euitare voluerint. Id quod testamur praesentibus literis manu propria subscriptis &Caesarei sigilli nostri impressione munitis. Datum in Arce nostra Regia Pragae, die decimaquinta mensis Februarij. Anno Domini milsimo, quingentesimo, nonagesimo tertio: Regnorum nostrorum Romani decimo octauo, Hungarici vigesimo primo, &Bohemici itidem decimo octauo.