Latin
CAPVT LVII
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 61-4
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT LVII. OSTQVAM biduo integro per eum montem iter fecimus, uno die &semisse in urbem Cavallam pervenimus, quae olim, ante quàm Alexander Bucephalam eam nuncuparet, Chalastrea dicta fuit: nec Philippos nobis regrediendum fuit, sed ad siPlenistram reliquimus. Cavalla urbs est à Bucephalo Alexandri equo sic denominata. rique ex Plinii lectione in dubium venerunt, in qua potissimùm provincia exstructa esset Bucephala. Nam cùm Indum fluvium describit, Bucephalam ait caput fuisse Aseniorum tres urbes incolentium, Alexandri regis equo (cui fuerat hoc nomen) ibi sepulto condi tum. Sed idem Graeciam describens, sub finem capitis in quo de Achaia agit, Bucepha lum portum esse ait, quem Anthedoni conjungit. Mela etiam Graeciam, praesertim autem Macedoniam describens Anthedonis meminit; &paulo pòst Peloponnesi sinus &promontoria recensens, Bucephalon ab Oriente numerat: unde liquet Bucephalon fuisse promontorium vel sinum. Sciendum porrò est, Bucephalam Graeciae urbem esse in promontorio sitam, quod in mare prominet; atque à Philippis duobus duntaxat miliaribus distare, &nunc amoenam habitationem praebere, tametsi paulo antè omnino deserta &diruta esset. Nam postquam Turcae è bello Ungarico redeuntes, omnes Iudaeos quos Budae, Pestae, &Albae regali invenerant, abduxerunt, &in Cavallam, Tricalam sive Tricam, Ceres sive Cranon colonias deducere jusserunt, semper deinde habitata fuit: ut plures quàm quingenti Iudaei, Graeci &Turcae nunc istîc vivant. Ejus situs Lemni urbis situi ferè similis est: nam pari modo undique mari cingitur, praeterquam posteriore parte, admodum angusta. Magnum habet portum, sed malè fidum, quia frequentibus ventis expositus est: eam ob causam biremes, lembi &celoces (si diutiùs istic haerere debeant) subduci solent, urgente tamen necessitate naves in eo tempestatem quidem ferre possint, admodum tamen affligerentur. Plurimae etiamnum integrae cisternae supersunt intra urbis ambitum, quae nobis alias veteres Cretae ruinas in memoriam suggerebant, nomine Helenico paillo Castro, in monte sitas paulo supra Quissamus. Eae cisternae adeò tenaci rudere sunt exstructae, ut non minùs marmoreo saxo sint duraturae. Cavalla una est è Macedoniae clavibus, uti Philippus dicere solebat Magnesiam Graeciae esse clavem. Muros qui supra Cavallam adhuc supersunt, Macedoniam à Thracia dirimere.