Latin
CAPVT LVIII
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 61-5
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT LVIII. XSTRVCTVS fuit aliquando validus murus supra Cavallam summo montis vertice, qui etiamnum integer conspicitur quadrante ferè miliaris longus: certum est Eeum Thraciam à Macedonia diremisse, hoc est, utriusque provinciae dominium. Nam Cosmographi Philippos &Philippopolim è Macedonia excluserunt: quae tamen urbes capita erant territorii Macedonum, licet cis Strymonem amnem sitae sint. Mutus ille qui supra Cavallam iter praecludit, multis fornicibus constat, binosque interiùs meatus habet, illi muro ferè similes qui Romae à Divi Petri templo ad Hadriani molem sive S. Angeli arcem deambulacri in modum extructus est. Extremum murum in summo montis vertice claudit crassa turris, quae propugnaculi vicem praebebat adversus Thraciam. Pauci sunt anni quòd Ibrahim Bassa aquae ductum restituit, à Macedoniae Regibus aliquando exstructum, per quem fons decurrit plus quàm tribus inde miliaribus ad Cavallam urbem usquet scaturiginem enim habet in praecelso quodam monte, ejusque semper latera per canalem stringit, donec ad vallem quandam perveniat; quam ut superaret, praealtarum fornicum structurâ opus fuit, ut in urbem deduci posset: triginta enim orgyiarum altitudinem eae fornices superant. Ob summam porrò hujus aquae fontanae commoditatem, admodum populosa reddita est haec urbs, quae antè deserta erat. Idem Bassa urbem etiam novis moenibus cinxit, in quibus lapides conspeximus Latinis literis inscriptos, eo quo Romani Graeciae dominabantur tempore. Unam inscriptionem quae ad basim crassi cujusdam muri erat, sic excepimus: P. Hostilius P. S. L. Philadelphus petram in feriorem excidit, Hac inscrititulum fecit, ubi nomina cultor scripsit &sculpsit. Sac. Urbano. S. P. Thasos insula, in qua olim pris midosa. triremium Alexandri statio fuit, duobus duntaxat miliaribus à Cavalla distabat. Nalla Nulla apud Turcas esse diversoria; sed Nosocomia inveniri, ad quae divertere liceat.