Latin
CAPVT IIII
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 63
Unproofread scanNot analysed yet
uncias longus, paenè binas latus, prominentibus &protuberantibus quodammodo in acumen dorso &ventre, ac longo utrimque sulco à capite ad infimum lobum laterales alas superante: ejus color fuscus &splendens. Continebat autem hic lobus in media spina aliquot semina, ut ex agitatione deprehendere poteram: horum unicum magna cum difficultate, nec eum integrum, sed per partes dumtaxat educere licuit: verebar enim, ne lobum (qui mihi solummodo concessus ad describendum) corrumperem: erat verò illud granum nigro &splendente cortice tectum, lenticulae ferè magnitudine, cui suberat alba membrana viridem pulpam continens non insuavem, Sllsed instar nuclei pistaciorum, fervidiore tamen sapore: ipsae lobi alae intùs inanes, nihilominus (ubi circa sulcos intumescebant) succo quodam dulci, qualis paenè ceratiorum, praeditae esse deprehendebantur. Lobus Fabae arborescentis. CAP. VI. VALDE magnus erat Lobus à me Lugduni Batavorum conspectus apud Henricum Lobus fabae Tilmannum mercatorem, qui diu in Lusitania vixerat, eumque ex Guinca dela- arborescentis.