Latin
CAPVT IIII
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 63-2
Unproofread scanNot analysed yet
tum asserebat. Nam viginti unciarum longitudinem habebat, trium verò latitudinem, duroque &crasso cortice erat praeditus atque rugoso, coloris externâ parte nigricantis &fuliginosi, internâ autem ferè spadicei (eam enim videre poteram, quia propter nimiam siccitatem &calorem in binas partes cum strepitu dissilierat) continens magnos septem phascolos binas uncias cum semisse longos, sescunciam latos, valdè planos pro magnitudine, &minimè densos, coloris ex spadiceo nigricantis, &splendentis. Ipsum quidem lobum libenter in tabella exprimendum curassem: verùm quia in binas partes dissilierat, &cit illae instar cornuum arietis sese contorserant, commodè fieri non poterat: sed ex alio simili iconem in tabella expressam hîc subiiciendam curabam. Eam porrò iconem suis nativis coloribus in charta eleganter expressam, servatâ lobi magnitudine &latitudine, mittebat ad me anno millesimo sexcentesimo primo doctissimus vir Franciscus le Clerc Montifaut toparcha &Medicus Tornacensis, cum uno phaseolo ex Lobus alim ipso lobo exemto. Lobus autem unâ unciâ mifabae arboronus longus erat eo quem apud Tilmannum scentis. conspiciebam: nam ejus longitudo novemdecim unciarum dumtaxat erat, latitudo verò eadem cum illo qui Tilmanni, circa pediculum tamen paullò angustior: color externus fuscus, quem crassiores venae, sive striae nigrae, à pediculo ad extremum usque lobum secundum longitudinem ductae exornabant, internus color ex spadiceo ad rubedinem tendens: ipse phascolus, planus, niger, &splendens, illi paenè similis, qui in lobo Tilmannico: quâ autem parte lobo adhaeserat, paullò angustior illo mihi videbatur, deinde in latum se expandens. Unde autem hunc lobum habuisset, non adscribebat. Faba arborescens, cum aliis quibusdam.