Latin
CAP. LXIII
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 65-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. LXIII. TVLLVS est pons supra Marissam amnem exstructiis, sed cimbâ traiiciendus. Moris est ut quilibet pro se &jumento nummum Turcis Aspre dictum, pro trajectu persolvat; quindecim tamen pro nobis &itineris duce persolvendi fuerunt. Nam Turcarum avaritia eousque progressa est, ut si numero vlatores superent, ab iis exigant quidquid possunt, &ingratiis persolvendum quidquid exigunt. Tantae enim sunt eorum rapinae, ut ne parentibus quidem suis parcituri sint, si praedae occasio sese offerat. E regione trajectus ad quartam milliaris partem reliquimus elegans oppidulum nomine Vire, commodo admodùm loco ad radices collis cujusdam situm, vetcribusque muris cinctum.