Latin
65.5 to 65.7
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 65.5-2-7
Unproofread scanNot analysed yet
Plinius etiam Graeciae distantias &longitudines describens, illas semper à Dyrrhachio (quae urbs est apud Vallonam, nunc Duras dicta, portus videlicet in quem appellebant qui ex Italia trajecto mari Adriatico solvebant) sumit; aitque Byzantium abesse à Dyrrhachio septingentis undecim millibus passuum, &tantum patere longitudinem terrarum inter Adriaticum mare &Propontidem vult. Pervenimus deinde in pagum verticem montis occupantem, à Graecis habitatum, ubi nobis sumendi fuerunt pedites viae indices, ne per montem oberraremus; in quo magna est abundantia ejus herbae quam Galli perperam Satureiam hybernam appellant, inter saxa sponte nascentis. Eam primùm observaveramus in Creta insula, &paucis antè diebus in Amphitheatro quod Philippis est: postea in montibus Spoleto Italiae vicinis eruimus in Marcha Anconae. Sed quoniam jam in nostris hortis vulgaris est, ejus vetustum nomen, quale à Cretae &Cytherae insularum incolis didicimus, proferemus. Id enim vulgo Tragarigani appellabant, quod nihil aliud est quàm Tragoriganum. Marissa flumen, veteribus Hebrus dictum: &Turcarum expilationes seu rapinae.