Latin
65.1 to 65.4
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 65.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Oportet autem ut arbor quae fructum Coles fert, ex fruticum arborúmve siliquas ferentium sit numero: etenim Bonae majoris, sive fabae nostratis similitudinem gerit, nisi quòd siliquae bonis phaseolisve longiores majoresque sunt, &colore candidae, in quibus sunt quatuor aut quinque fructus, quales nunc binos ad te do: horum singuli suo putamine albus fuerunt tecti; quo ablato, interior fructus pars, ex rubicundo colore purpurascit, cinnabarisque ac minij colorem habet, quem vernaculo nostro idiomate cheirurgus, à quo habui, vermillon root, exprimebat: facilè etiam decorticatus fructus in duas semisses sponte finditur, uti nostrates fabae, fueruntque uniti quos tibi nunc mitto. Coles fructus resiccatus, valdè durus ac solidus est; ut mirum sit quòd referant stomacho conducere, &quemlibet potum magis sapidum fieri, praemanso Coles fructu. Sumunt autem hos fructus incolae in Africae tractu juxta Promontorium viride, semper jejuni; perferuntque (ut perhibent) jejunium toto die, ubi tres aut quatuor ederint. Haec sunt quae de isto fructu explorata habui auditione, non usu; &quae Medioburgi in meo Musaeo petebas, ut scriberem. Hactenus Roelsius. Illud porrò observabam, cùm hos fructus quos à Roelsio, tùm quos à Gareto accipiebam, per medium pertusos &filo trajectos fuisse, ut ex vestigiis coniicere licebat, quo facilius (ita mihi persuadeo) suspensi resiccarentur, &in usum conseruari possent. CVM Coles quandam affinitatem habere mihi videbatur alius peregrinus fructus; quem adquirebam, seseunciam longum, semunciam latum, dorso tamen latiore, rugosum aliquantulum, &satis levem, solidum tamen, nec cavum, nec in binas partes dividuum, nigrum, splendentem, subrufâ maculâ satis amplâ praeditum, eâ parte quâ putamini adhaeserat: lobo enim, vel saltem aliquo cortice tectus fuisse videbatur. Lobus crassus, ex Insula S. Thomae. CAP. VIII. TON minùs crassus erat hic lobus (ut ex icone, quam suis coloribus expressam, idem eruditissimus vir Franciscus le Clerc medicus Tornacensis ad me mittebat, conjecturam facere poteram) quàm is, qui ex Wingandecaow relatus, cap. 111. hujus libri descriptus est: quem quidem lobum videre mihi non contigit; nihilominus ejus iconem, secundum eam quae ad me missa, in tabella expressam, adpositam hîc volebam.