Latin
65.5 to 65.6
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 65.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Is autem lobus non erat valdè longus pro eâ crassitudine quam pictura quae ad vivum affabrè expressa referebat, sed quinque unciarum longitudinem dumtaxat habebat, binarum verò latitudinem, duro, crassoque cortice constans, coloris ex cineraceo fusci, de crasso pediculo pendens. Binos phaseolos soFg. lummodo continuisse videbatur, quorum alterum cum ipsius lobi icone atque alterius, cap. VI. supra descripti, ad me mittebat, binas uncias latum, sescunciam longum, sumptâ à hilo quo lobo adhaeserat, ad infimum fructum mensurâ, planum, medio tamen aliquantulum extuberantem, laevem, coloris nigri &splendentis, quia perfectam maturitatem adeptus erat, aliâs ex fusco spadicei: plerique autem omnes quos videre mihi contigit (multi certè &quidem variae magnitudinis persaepè mihi sunt conspecti) cordis, ut vulgo pingitur, formam habebant, hoc est, eâ parte quâ lobo adhaeserat, paullulum erant cavi: atque propter hanc formam, &quia in Insula S. Thomae (tametsi in aliis etiam Africae regionibus inveniri non dubitem) nascitur, &inde plerumque pliaseoli illi allati, Cor S.