Latin
66.6 to 66.8
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 66.6-8
Unproofread scanNot analysed yet
Pratum illud egressi, colles &montosa loca subire coepimus, in quibus Aceris arboris genus observavimus à reliquis quae hactenus videramus diversum. Sextum id genus fuit à nobis observatum. In arbusculam excrescit; de quo aliàs plura, cùm arbores describemus. Thermas in continenti reperimus è regione Imbri insulae apud amnem Melanem, ejusdemque nominis sinum, apud Callipolim in Cherroneso includit; in qua deinde Sestos Abydo opposita. In his thermis duae sunt calidarum aquarum scaturigines, altera viris dedicata, altera feminis: atque ut nihil ab iis qui istìc se lavant exigitur, sic nemo est qui eas thermas repurget; hinc fit ut sordidae admodùm sint. His vicinae conspiciuntur urbis cujusdam à veteribus Macron tichos nuncupatae ruinae, &in longum porrecti muri; qui hostes Thraciam depopulaturos excludebant &arcebant. Plurimas nationes certo anni tempore natale solum relinquere, deinde domum redire. CAP. LXIV. N magnas miscrorum Epirotarum rusticorum, quos Ergates appellant, turmas in jam dicta planicie incidimus, ex Turcia ab opere redeuntium in natale solum. Idem illis Taccidit quod Longobardis &Sabaudis, qui natale solum certo anni tempore relinquentes, postea domum redeunt. Turmatim suam regionem egrediuntur miseri isti Epirotae, ob ejus sterilitatem; atque aliò proficiscuntur, ut operas suas Turcis locent lucri gratiâ. li cùm in Macedoniae, &Thraciae, vel etiam Asiae minoris plana pervenerunt, à Turcis conducuntur ad segetes ipsorum metendas &frumentum expurgandum. Perfectâ messe domum redeunt, cum suis uxoribus &liberis vitam traducturi. Modum secandi segetes magis industrium habent quàm Galli: nam illorum messoriae falces aliquantulum discrepant, suntque planae, latae, minusque incurvae, &dentibus carent. Dextra manu eas tenere solent, atque sinistra lignum quoddam incurvum extremâ parte mucronatum, in quo tria sunt foramina, quibus tres sinistrae digitos inserunt, minimum videlicet &duos subsequentes; pollicem &indicem liberos conservantes, ut tritici manipulos commodiùs comprehendere queant: manum siquidem explicantes, &frumentum comprehendentes, multo majores manipulos abscindere possunt.