Latin
CAP. LXIII
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 67-4
Unproofread scanNot analysed yet
Collectâ messe, frumentum triturant; haud flagellis, ut apud nos, sed bobus, quemadmodum per universam Graeciam: idque facientes, asseres Chalcedonio lapide munitos post se traliunt, ut stramina &paleas confringant. Sed quoniam istos Albanos cum Sabaudis &Longobardis comparavimus, indidicare voluimus, eos nobis occurrisse gregatim iter facientes veluti sturnos. Sabaudi in Italiam proficiscuntur ut ligna secent, populos videlicet secundum Padum amnem, atque ilices apud Forojulienses, &omnis generis quae duram habent materiam alias arbores, per Tusciam &agrum Romanum. In hoc autem Sabaudi ab Epirotis differunt, quòd aestate abeunt Epirotae, &Autumno revertuntur: Sabaudi contrà Autumno abeunt, &novo vere redeunt. Nam quia montana incolunt, nives illis omnem operarum exercendarum occasionem adimunt: huc accedit quòd in lignis per Italiam secandis ob duritiam multo labore opus sit, quem aestivo tempore praestare nequirent: si verò in patria manerent, totam hiemem in ocio traducerent. At sub aestatem domum regressi, Abietes, Piceas, Larices, atque alias ejusmodi molliores tenerioresque arbores habent, quae minore difficultate etiam ipsa aestate &medio aestu secari possunt. Longobardi porrò, gregatim quidem, ut Albani &Sabaudi, domo egrediuntur, simulque persistunt, donec è sua regione excesserint: at in Germaniam, Galliam, Belgicam, Daniam, aliasque ulteriores regiones pervenientes, ab invicem segregantur, singulique loca destinata petentes, caminos hinc inde purgatum eunt per hiemem: domumque redeuntes, Ciconias imitantur, quae sigillatim adveniunt. Istinc animadvertere licet varias nationes certo anni tempore, vitae sustentandae causa ad alias regiones lustrandas &obeundas cogi. Albani veteribus Epirotae dicti, Christiani sunt, peculiaremque habent linguam à Graeca diversam: religionem tamen Graecam colunt; &quoniam Graeciae vicini sunt, Graecum idioma etiam callent: domum regressi, per hiemem sese sustentant, ex eâ quam sibi aestate comparârunt pecuniâ. Omnes ferè nudis pedibus incedunt, admodum egeni, frugales, &in laboribus seduli: hinc fit ut facilè quod agant per totam aestatem nanciscantur in Turcarum agris &pagis: segnes etenim sunt Turcae, ad agrorum culturam inepti, lenti, tardi, &qui in suis negociis moras semper nectunt. Reperimus in itinere laspides variorum colorum in agris, atque etiam Chalcedonios: immo nonnunquam &ipsi aedificiorum in pagis muri è laspidis &Chalcedoniis lapidibus exstructi sunt. Terebinthos arbores, gallarum quoddam genus producere, quae apud Turcas magno in usu sunt.