Latin
CAPVT LXV
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 68-2
Unproofread scanNot analysed yet
In arcem regressus, eius rei causam percontor: maximè ab incolis exosas intelligo: ego ridere illorum stultitiam: interrogatus an in vesci cuperem, annuo: sed cùm nemo ipsas adparare sustineret, cocus quispiam Gallus Byzantio redux, qui in itinere nobis sese adiunxerat, ferculum ex illis conficit: vescor: ibi omnes summa cum admiratione me intueri, imò plerique non dubitare quin ea nocte extinguerer: at postridie, cùm me non modò vivum, sed etiam alacrem conspicerent, multo magis mirari, &plerique asserere, etiam è Nobilibus viris qui illum Heroëm comitabantur, si Viennensem urbem praemii loce nancisci queant, non tamen degustaturos. Turcas viatores admodum frugales esse.