Latin
CAPVT LXV
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 67-5
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT LXV. CHRACIAE atque Macedoniae rustici, non ignari quantus sit usus gallarum in Terebinthis nascentium, quorum in collibus magna est frequentia, eam quaestus occasionem negligere non solent; at sub finem Iunii, gallas intùs concavas nucis ponticae magnitudinem aequantes, aut sub foliis, aut in Terebinthorum, qui semen in vuae modum congestum ferunt, ramulis nascentes sedulò legunt; easque maturiùs, dum adhuc exiguae sunt: quoniam si in arbore diutiùs relinquerentur, oblongae tandem instar corniculi cuiusdam evaderent. Harum usus est inficiendis in Prusa urbe tenuissimis sericeis pannis. Per Thraciam pergentes, Caravannam invenimus, vel frequentem mulionum turmam è Thessalonica Byzantium proficiscentium, atque in pago quodam Aignegic nomine pernoctavimus. Caeterùm quia Graeci nullis testudinibus2 sive marinis sive terrestribus, sive fluviatilibus vescuntur, adeò frequentes sunt per Graeciae agros, praesertim autem Thraciae, ut secundum vias subinde magnae &pingues inveniantur. Et nisi hortulanis plurimùm invisae essent, quòd eorum olera germinare incipientia praerodant; praesertim autem melones, peponesque, xylon &sesamum appetant; nemo eas necaret. At illi in suis hortis inventas necant, atque palis per sepes affigunt. *Croatae non modo testudinibus, cuiuscumque tandem sint generis, non vescuntur; sed eas etiam abominantur: quod re ipsa comperi. Nam anno 1579. cùm Maio mense Illustrem Heroem Dominum Balthasarem de Batthyan, Regni Vngaria Archidapiferum haereditarium, in Pannoniam interamnem, qua nunc ex parte Vandalia sive Windisch landi nuncupatur, comitarer: integro die substitimus in ipsius arce quadam Turmzza, cui contiguis est pagus eiusdem nominis, Murae amni vicinus, supra ipsius &Dravi fluminis confluentes. Istic dum fortè circa rusticorum praedia obambulo, multas testudines palis affixas, &è sepibus hortos ambientibus pendentes animadverto.