Latin
CAPVT LXXV
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 74.9
Unproofread scanNot analysed yet
Hi Veteribus Cetarii dicebantur: apud Gallos nondum nomen Gallicum invenerunt, nisi quis Harenniers appellare vellet: vulgarem tamen apud Italos appellationem invenerunt: Romani enim Piscigaroli nominant, voce ex piscibus &garo formata. Piscigaroli Constantinopolitani, magna ex parte in Pera habitant; &recentes pisces singulis diebus apparant: nam vel frixos divendunt, vel exemptis intestinis &capitibus, muria macerant, &in garum resolvunt. Plurimum tamen interest ex quo pisce garum fiat: nam ex solo ferè Trachuro, quem Veneti Suro nominant, &Scombris, commodè fieri potest.