Latin
CAPVT LXXV
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 75-2
Unproofread scanNot analysed yet
Garum veteribus tanti aestimatum fuit, ut Plinius exquisitum liquorem id vocârit, nec ullum penè majore in precio esse Romae dixerit. Praeterea ait, varii generis id esse. Credimus quidem etiam ex piscibus squamatis parari posse. Vt autem demonstremus Iudaeos ab omni antiquitate in victus ratione summâ abstinentiâ usos esse, ipsius Plinii de hoc garo scribentis verba in medium proferemus. Aliud verò ad castimoniarum superstitionem, inquit, etiam sacris Iudaeis dicatum, quod fit è piscibus squama carentibus. Nisi nobis constitisset, illos adhuc superstitiosè observare ne garo vulgari utantur, haec non protulissemus. Peculiares enim habent apparatus in eorum gratiam factos, quemadmodum confectum illud ex sturionum ovis, quod omnes Caviar appellant, adeò vulgare in Graecorum &Turcarum mensis, ut nemo sit qui eo non vescatur, exceptis Iudaeis, qui sciunt Sturionem squamis carere. Sed qui Tana incolunt, quum magnam Cyprinorum quantitatem capiunt, eorum ova adempta ita salire norunt, ut optimi saporis Caviar rubrum ex iis conficiant in Iudaeorum usum, quod Constantinopoli venundatur. Haec peculiariter descripta sunt binis libris, in quibus omnium piscium icones exhibuimus. Vetusta monumenta, &alia singularia quae Constantinopoli conspiciuntur.