Latin
CAP. LXXVI
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 75-3
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. LXXVI. ONSTANTINOPOLITANA urbs eo loco sita est, ut commodior ad Monarchae alicujus magnificentiam in universo orbe inveniri non possit: nam summam habet Omaris commoditatem. Nihil illîc antiquius conspicitur, quàm id quod Romani Imperatores, deinde Graeci erigi curârunt. Atque hoc addimus, unum Constantinum pluribus Antiquitatis ornamentis Romam spoliasse, ut Constantinopolim ornaret, quàm viginti alii Imperatores centum annorum spatio exstruxerint. Quidquid etiam istic elegantis atque vetusti operis conspicitur, olim è Româ transvectum fuit. Inter alia, columna est ex porphyritico lapide, non procul à D. Sophiae templo. Est praeter haec Hippodromus, opus magnificum &sumptuosum, in quò duo sunt obelisci; quorum alter marmoreis lapidibus ferro &plumbo colligatis constans, olim aereis laminis inauratis tectus fuit: alter, nec is integer, ex Aegypto est advectus: In eo etiam est aeneus serpens, opere fusili, ingentis magnitudinis, columnae instar erectus. Constantinopolis septem montes murorum ambitu non minùs claudit, quàm Roma. Triplici muro cincta est: sed eodem tempore eos non fuisse exstructos appâret: nam pleraque marmorearum columnarum fragmenta interjecta conspiciuntur, quae indicant festinanter opus peractum fuisse. Divae Sophiae templum, pulchritudine omnes quae adhuc extant structuras longè superat, etiam ipsum Romanum Pantheon: nam tota templi interior pars in fornices exstructa est, superiore parte patentes, &lucem admittentes, quae columnis è selectissimo marmore variorum colorum confectis sustinentur: suntque in eo templo (si licet dicere) tot portae quot in anno dies. Quoniam verò in Turcarum phanum sive Mesquitam cessit, Christianis ingredi non licet: ipsis tamen &Iudaeis toto corpore in templum producto ex portis interiora spectare permissum est. Quisquis id templum viderit, Romanum Pantheon, vulgo S. Maria Rotunda appellatum, admirari desinet. Imo miramur Pantheon adeò extolli, cùm ejus structura tanto ut praedicant artificio non constet: nam quilibet vilis etiam faber murarius facilè &ex tempore illius fabricam animo concipere potest; quandoquidem ejus basis adeò firma, muri adeò densi sunt, &ex omni parte solidi, ut difficile nobis non videatur fornicem perviam superaedificasse. At D. Sophiae templi alia est sanè structura (foris quidem cocto latere uti Pantheon constans, &interiùs marmore incrustata) ampla &latè patens, &tenui materia undique exstructa. Turcae ad ejus exemplum suas Mesquitas aedificarunt; nam circiter sex admodum splendidae &magnificae intra centesimum annum ad D. Sophiae templi exemplar sunt factae. Vetusti cujusdam palatii rudera conspiciuntur, quod vulgus Constantini palatium appellat. Turearum Imperator in eo suos elephantos atque alia mitia animantia alit. Vicinus Hippodromo locus est, vetustum olim templum, in quo Imperatoris Turcici fera animalia adservantur: ad hujus singulas columnas, leones alligati, quod profectò sine admiratione conspicere haud potuimus; quandoquidem solvuntur, manibus tractantur, denuò alligantur, atque nonnunquam per urbem etiam circumducuntur.