Latin
76.1 to 76.5
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 76.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Quia porrò Winterus hujus corticis noticiam nostro orbi primus intulit, Winteranum ab ipso cognominabam: tametsi quum recenter allatum acciperem, plurimum accedere mihi videbatur ad ligni Aromatici corticem, cujus meminit Nicolaus Monardes in Simplicium è novo orbe delatorum Historiâ, licet singularem illam odoris gratiam, quam suo cortici tribuit, in hoc deprehendere nequirem, ut revera non habebat. Sed vicesimo insequente anno, ligni illius aromatici atque insuper ipsius corticis copia facta est: de quibus, ne pigeat lectorem, obsecro, consulere nostrum in illud caput scholium, postremâ editione additum. Quinetiam ad pleniorem ejus cognitionem adipiscendam, tertium hujus libri caput legere non oberit. CETERVM eorum qui anno millesimo &sexcentesimo à Christi nostri redem ptoris nativitate è Magellanico freto redibant relatione, magis certam illius corticis cognitionem adipiscebar, praesertim ex epistolaquam Sebaldus de Wert, ejus navis, quae non superato freto propter assiduas tempestates reverti coacta est, Praefectus, ad ornatissimum virum loannem de Laet vicesimo Aprilis insequentis anni scribebat, in gratiam Ioannis ipsius filij, juvenis eruditione &modestiâ valdè praestantis, qui meo roga tu ligni cum suo cortice adhaerente fragmentum ab ipso petierat. Illa autem ferè haec continebat. QVANDOQVIDEM Dn. Clusius adeò avidè expetit ejus arboris fragmentum, quam in Magellanico freto observabamus, dolet quòd maturiùs non intellexerim, nam ejus petitioni abundè satisfacere potuissem, quum inter ligna ignis struendi gra tiâ in eo freto lecta, magna ex parte illius arboris essent: Verùm ea omnia Rotero damensi cuidam civi divendita fucre: commodè tamen in navi adhuc reperti sunt bini aut terni longurij, aliquot pedes longi, quorum unum mitto: hujus fragmentum, si lubet, Dn. Clusio communicare poteris. Arboris folia nulla adservata puto, quia propter abundantiam neglecta: de ligni verò, foliorúmve, aut corticis facultatibus &naturâ, nihil nobis constat, nisi quòd corticem &folia adeò aromatica observantes, iis usi sumus in nostris eduliis, existimantes in tam frigidâ regione noxia esse non posse. praesertim quùm pipere ferè destitueremur, ad musculorum in eo freto repertorum, quibus vesci cogebamur aliorum alimentorum penuriâ, condimentum.