Latin
76.6 to 76.9
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 76.6-9
Unproofread scanNot analysed yet
Ea porrò arbor in insulis Sinus illius, quem à Classis Praefecti nomine, de Cordes nuncupabamus, non solummodo crescebat, sed etiam toto illo freto: nec aliquam similitudinem cum lauro habet, ut nonnulli retulerunt, foliorum dumtaxat odor laurinorum fo liorum odorem aemulatur, sed illis sunt latiora &magis viridia: arbor tamen perpetuâ comâ viret, (quemadmodum maxima pars aliarum arborum quae in eo freto nascuntur) atque in altum assurgit, adeò interdum crassa, ut duorum aut trium humanorum corporum crassitudinem aequet, &meminerim asseres ex unâ sectos fuisse, binos pedes cum semisse latos: valdè autem fragile est lignum. Nullum fert fructum, quantum quidem observare potuimus, licet totis novem &lius mensibus in eo freto haeserimus, quo sanè temporis spatio, vel flores, vel fructum sive immaturum sive maturum, observare necesse fuisset, nisi sterilis esset. Haec sunt quae de illa arbore scribere possum: cuperem certè diligentiùs pleraque observassem Dn. Clusii causâ, cui libenter gratificarer: sed haec admonitio mihi occasionem praebebit, ut in aliis peregrinationibus diligentior sim futurus. His autem exaratis, succurrebat, bina aut terna jacula mihi superesse, quibus illius freti incolae armorum vice uti solent; ea verò ex integra arbuscula ejus generis de qua agimus, constant: horum unum Dn. Ioanni tuo filio mitto, quod boni consulat ve lim, tametsi non comparandum cum arcubus aut sagittis Brasilianorum; ex simili tamen arbore, cujus modò memini, illud esse, cortex adhuc inhaerens fidem faciet: illis jaculis cuspides aptare solent, nervo aliquo, non firmiter tamen, colligatas, ut corporibus infixae, in vulnere haereant: hujusmodi jaculis quorundam ex nostris corpora trajecta fuêre, nonnullorum verò brachia. Rariora quaedam adservaveram, sed ea partim à muribus erosa, partim meorum negligentiâ perierunt: atque inter illa, aranea quaedam, cujus corpus palmum erat latum, &pro magnitudinis proportione crassum, praeterea monstrosi quidam pisces: quorum omnium quum nihil retinuerim, plura de iis referre non convenit. Hactenus Sebaldus: quae etiam posteà hac transiens mihi confirmabat. Ex illo autem longurio quem loannes de Laet accipiebat, ejus filius bina fragmenta pedem longa, corticem etiamnum retinentia mihi donabat, qui ex fusco cineracei coloris, valdè acris &fervidi saporis. Horum alterum in adposita tabella exprimi curabam.