Latin
CAROLI
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 77
Unproofread scanNot analysed yet
Ceterùm apud eundem loannem de Laet conspiciebam jaculum illud ipsius filio donatum, rude &impolitum, octo aut novem pedes longum, cujus cuspis ex alio ligno duriore &solidiore constabat, &dentata erat, ut corpori infixa facilè educi nequiret. Quam autem appellationem ea arbor apud freti illius incolas obtineat, ignoratur: meâ tamen opinione, non incommode Magellanica aromatica arbor dici queat, quòd in eo freto proveniens, corticem adeò aromaticum habeat. An Caßia veterum? CAP. II. VI anno à Christi nativitate millesimo sexcentesimo &eum insequente ex Moluccis &lavâ reduces, Amstelredamum aromata inferebant, corticem quendam in longos &enodes tubos convolutum etiam advehebant, cujus usum incolis valde familiarem esse dicebant, ad condienda sua edulia. Aliquos in tabella exprimi curabam, quae hîc adponeretur. Constabant autem illi tubi cortice non valdè denso, eoque, ut dicebam, enodi, coloris exteriore parte interdum candicantis, nonnumquam cineracei, &illo quidem laevi, aliquando etiam scabro aliquantulum, coloris fusci, ut vilior quaedam Canella censeri posset; interiore verò parte quâ ligno adhaeserat, prorsus fusci: saporis quidem non ingrati, sed acrioris, non adeò tamen ut legitima Canella, qui nihilominus in illius penuria, non incommodè meâ opinione usurpari posset, aut cassiae aromaticae à Dioscoride descriptae (ad cujus aliquod genus referri debere non ineptè forsitan quispiam existimet) vicem supplere. Percontabar porrò ab his à quibus eum corticem accipiebam, an intellexissent, quo nomine apud incolas appellaretur, &an arborem, à qua detractus, observassent; negabant omnes, &illud dumtaxat se scire profitebantur, incolas, illius polline, ad condienda sua edulia frequenter uti. Aliquo temporis spatio ore retentus &manducatus hic cortex, praeter acrimoniam, lentorem quendam habere deprehendebatur. Similem etiam corticem ex Patane referebant biennio post, quo istîc utebantur Canellae loco.