Latin
CENOMANI
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 78
Unproofread scanNot analysed yet
CENOMANI Singularium &memorabilium Rerum, per varias exterásque Regiones observatarum, LIBER SECVNDVS. LECTORI. la, T variorum recentiorum, &veterum, qui terrestria maritimaque itinera confecerunt, plurima de suis Peregrinationibus scripta legimus: sic etiam deprehendimus eos qui de incompertis prorsusque illis incognitis ageFoso. re voluerunt, saepenumero vanitatis &mendacij argui. Exemplum proponemus eius rei quam nunc Mumiam vocant: de qua nonnulli nimium sibi tribuentes, bonarumque literarum, &naturalium rerum igna ri, prodere non sunt veriti, eam conflari ex humanis cadaveribus, arenâ submersis in Africae &Arabiae desertis. At cùm singulas res quas in Aegypto observavimus, describemus, Mumiam longè aliud esse quàm quod vulgus censet, nec eam Graecis &Latinis ignotam fuisse demonstrabimus. Itaque in hunc secundum Librum nihil nos relaturos profitemur praeter ea quae nostris oculis observata fuere, quorum pleraque veterum auctorum testimoniis confirmabimus. Liberum porrò nobis esse existimantes, ea quae sese obtulerunt examinanda, plenè describere, liberè &sine dissimulatione de iis nostram sententiam proferemus. Ceterùm quoniam favor &auctoritas Domini de Fumet, nobilis viri &Cubicularii Regis Galliae, in istarum rerum observatione plurimum me iuverunt, ingratitudinis notam nullo modo effugere possem, nisi liberè faterer, plurimum me ipsi debere: nam multarum rerum notitiam adeptus sum ex eius peregrinationibus, in quibus magna humanitate erga me usiis est. Ipsum autem Constantinopoli inveni, Regis Henrici II. ad Turcarum Imperatorem Legati munere fungentem, qui certè magno favore illum prosequutus est: nam aliquot ex suis Aulicis adiunxit, qui eius curam haberent, atque per omnes quas vellet adire provincias ipsius Imperio subiectas securè deducerent. Itaque comitibus non infinae nobilitatis viris Gallis, atque etiam lanissaris, Chaous, &interpretibus, honorificè absolvit longas &difficiles peregrinationes per Turcicas provincias, ut postea videre licebit. Peregrinationum quae mari peraguntur, incertum tempus esse; atque de (onstantinopolitano itinere in Alexandriam.