Latin
CAPVT PRIMVM
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 78-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT PRIMVM. VI marino itinere peregrinationem suscipere volunt, nullum certum tempus praescribere possunt: quoniam, cùm navigationes ventis sint obnoxiae, saepenumero contingit, quaslibet naves magnas vel parvas, quae velorum vel remorum beneficio aguntur, triremes, vel onerarias, vento secundo, octo dierum spacio iter absolvere; adversa autem tempestate, vix bimestri illud conficere posse. Verum quidem est, nautam qui navigationem instituit, illius tempus posse supputare; at illud certum spondere nequit: cùm secundis ventis iter institutum, brevi confici possit, adversis verò minimè. Nobis contigit ut trium &decem dierum spatio, è Propontidis freto Venetias perlati fuerimus, in quod iter nonnunquam sex menses sunt impendendi. Nunc autem descripturi iter è Constantinopoli in Alexandriam Aegypti, nostrum est demonstrare, Arabum naves &praesertim Aegyptiacas, certum anni tempus observare, quo Constantinopoli Alexandriam navigare solent: nempe circa Augusti finem; nam Septentrionales venti diutiùs in eâdem statione permanent Septembri, quàm ullo alio anni tempore. Ne igitur tam commodam navigandi occasionem negligant, pleraeque naves Constantinopoli tunc solvere solent in Aegyptum navigaturae.