Latin
81.1 to 81.4
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 81.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
EXOTICORVM LIB. lacu hauserat, &cum plerisque aliis rebus singularibus in sua peregrinatione Aegyptiaca, Syriaca &Palestina observatis domum retulerat: eam ob causam, legitimo bitumini substitui posse existimarem, in illius penuriâ. ALTERIVS succi concreti magnum fragmentum eodem paenè tempore ad me mitte bat Londino lacobus Garetus, cujus frequens in hac historia mentio. Suctus visci Erat verò is succus, dum adhuc recens &lentus, circa bacillum pedalis longitudinis instar. multiplici circumvolutione adaptatus, donec in brachialem crassitudinem evaderet: varius erat ejus color, nam ex parte nonnihil candicabat, ex parte cineraceus, &ex parte nigricans erat, durus &firmus, quem tamen igni expositum, liquescere &lentum fieri intelligebam visci instar, quo aucupes ad capiendas aviculas uti solent: atque rem ita se habere experiebar. Unde porrò allatus, &ad quam rem utilis esset, nihil adscriptum. CETERVM biennio post, mittebat ad me idem Garetus cum aliis quibusdam rebus exoticis similis succi concreti, multiplici spirâ circa bacillum convoluti fragmentum, quinque unciarum longitudinis, &novem uncias ambitu comprehendens, quippe cujus diameter paenè trium unciarum esset, externâ parte omnino fuscus, ex frequenti, ut puto, manuum contrectatione, internâ verò candicans, siccus admodùm, &fractu adeò contumax, ut lignum veriùs quam succus censeri posset; igni tamen admotus, statim flammam concipiens, in nigrum &lentum liquorem resoluebatur instar visci, valdè lentum &tenacissimum, nullius initio manifesti saporis, sed paullò post, acrimoniae cujusdam non expertis. Succi alij concreti. CAP. VIII. VVM Amstelredami anno sexcentesimo supra millesimum à Christi nativitate ęssem, donabat mihi honestissimus vir Petrus Garetus, Iacobi frater, ejus urbis civis, aliquot succos concretos, ab iis, qui eodem anno ex sua longinqua navigatione redierant, redemtos; ac bimestri elapso, alios insuper mittebat. Vt porro illi diversi coloris erant, sic ab invicem segregandos esse, &singulorum historiam quâ possem diligentiâ &perspicuitate describendam, &in unum caput congerendam, censebam.