Latin
81.5 to 81.8
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 81.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
PRIMVS, ater prorsus erat, haud secus ac asphaltum, durus &solidus; illoque (ut apἀσφὰλτῳ similis siucus. parebat) usi fuerant nautae ad fili stamina, picis aut cerae vice, inducenda: manibus enim aliquantisper emollitus lentior fiebat, nec injucundum spirabat odorem, anethinum etenim quidpiam resipiebat, nec ingratum habebat saporem, illum tamen acriusculum: flammae verò admotus, non secus ac resina quaedam liquescebat. Observabam porrò hunc succum, sive quis malit resinam appellare, dentibus cedere &mollescere, ore retentum. ALTER, Primo non valdè dissimilis erat, substantiâ tamen solidiore constabat, ut quae Sucu 11. in micas potiùs dissiliret, quàm manibus emolliri posset, imò ne longo quidem tempore in ore retentus ullam unguis impressionem admittere volebat: nullum in eo gratum odorem observare poteram, sed quandam dumtaxat in mandendo acrimoniam. TERTIVS, etiam ater, quasdam tamen albas micas inspersas habebat: licet autem su Sutcus 111. periore impurior &magis retorridus videretur, unguis tamen impressionem admittebat, nec ingrati erat odoris, illius etiam sapor nonnullâ acrimoniâ praeditus; manducatus, dentibus cedebat; igni etiam admotus, liquescebat, &flammam concipiebat. Succus IV. QVARTVS, flavi coloris erat, cui commixti erant per universam ejus substantiam veluti grumi quidam albi satis friabiles, qui digitis attriti odorem spirabant non prorsus quidem injucundum, graviorem tamen, &magis validum quàm Primus; nec illo minùs acrem habebat saporem, imò meâ opinione magis acrem, &minùs jucundum. Dentibus autem cedebat praemansa haec resina, &mollescebat ore retenta; flammae verò admota, ardebat &liquescebat. Succus V, QVINTO, color erat ex albo, flavo, rufo &fusco mixtus, substantiâ molli lentaque praeditus, odore ad anethi odorem quodammodo accedente, atque etiam sapore, sed longè acriore, &qui ore retentus, linguam &labra vellicaret, imò etiam quodammodo fauces incenderet, salivâ verò madefactus croceo colore inficeret. Is incensus, flammam quidem concipiebat &liquescebat, sed non ardebat: fuerat porrò quibusdam foliis exceptus, quibus adhuc involutus erat. MASTICHINAE resinae non valdè absimilis erat Sextus, minùs tamen albus, friabilis Succus VI.