Latin
EXOTICORVM LIB
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 81.9
Unproofread scanNot analysed yet
ut refina, manibus tamen emollitus aut ore retentus aliquantisper, lentescebat, nec ingrati odoris deprehendebatur, ut neque etiam saporis, aliquantulum tamen acris. Igni admotus, flammam etiam concipiebat quae statim extingueretur, atque instar cerae liquescebat. Erat etiam hic succus, sive verius resina, foliis quibusdam involuta, quibus recenter fluentem exceptam fuisse verisimile est. SEPTIMVS, Resina erat Succino non absimilis, transparens &lucida, paenè instar Anime Americanorum, cujus fortasse genus: color ex albo flavescens, odor non injucundus, sapor amariusculus, deinde acriusculus: in micas potiùs dissiliebat, quàm ut dentibus cederet, aut ore retenta, mollesceret: igni tamen admota, liquescebat, flammamque concipiebat, &ardebat.