Latin
83.1 to 83.4
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 83.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Troiani agri incolae, partim Graeci sunt, partim Turcae, partim Arabes: omnesque eam regionem Troada vulgò nuncupant. Non abs re Troianae urbis magnificentia (cùm adeò ampla sit) à veteribus Poëtis fuit celebrata. Aedificiorum enim quae adhuc conspiciuntur rudera tam admiranda videntur intuentibus, ut eorum majestas non nisi longa oratione explicari queat. Murorum ambitus de urbis amplitudine satis magnum testimonium praebet: constabant autem ex magnis saxis, raris, &valdè spongiosis, nigris &duris, formâ quadrangulâ incisis, quae ex vicini Promontorii Assos dicti, latomiis exempta fuerant, à quo Salpetrae olim Flos Asiae petrae dictum est. Exstant adhuc turrium quae in muris erant rudera. Itaque minimè iis credendum qui omnia rudera periisse referunt. Murorum qui urbem cingebant fundamenta adhuc appârent nonnullis locis suffulta columnis &fulcris binas orgyias latis. Quatuor horas in iis circumeundis insumsimus, nunc equites, modò pedites. Extra murorum ambitum secundum regias vias videre licet magna marmorea sepulchra operis antiqui, ex unico lapide instar cistae excavata, quorum opercula adhuc integra sunt. Appârent &praedictarum duarum arcium rudera ex marmoreis lapidibus constantia, quae omnino corrumpi nequeunt. Quae infimo urbis Troiae loco est, secundùm maris littus in longitudinem, duorum propugnaculorum instar, extenditur: ejus muri ex marmore cum albo tum rubro tessellatim composito constant. Altera arx in summo colle sita, ab alterâ muri parte in ipso urbis ambitu continetur. Ex hac universa ferè urbs, atque etiam vicinus ager conspici potest: illius muri paullum extra urbis moenia eminent. Postquam moeniorum ambitum circumivissemus, interiora urbis observare coepimus; sed nihil nisi ruderum confusa moles conspicitur: inter quae turris cujusdam quadrilaterae basis occurrit ex quadrato lapide structa, magni operis, quam Phari cujusdam noctu navigantibus lucem praebentis, basim fuisse credimus. Inveniuntur insuper multae cisternae integrae, quibus aqua pluvia adservabatur; quòd toto illo tractu rari essent fontes, imò unicus duntaxat loco inferiore apud portum. Conspiciuntur etiam templorum quae habitantibus istic Christianis exstructa fuerant, rudera, &magna adhuc murorum pars: in quibus marmorea saxa, crucem sculptam habentia. Toties excisa fuit haec urbs, ut nulla integra remanserint aedificia: eam ob causam prorsus nunc deserta, cum nemo ibi habitare possit ob agri sterilitatem, &aquae penuriam. Intra primum milliare in circuitu nullus est vicus, nullae aedes, adeò sterile &arenosum est solum, ut raras admodum arbores fructiferas alat.