Latin
83.5 to 83.8
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 83.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Pro loci tamen natura Esculi arborum proventus satis quaestuosus est: nam vicini incolae ejus glandes adhuc teneras cum suis calycibus perticis decutiunt, ut apud nos iuglandes decuti solent, quas sub ipsis arboribus exsiccari sinunt, nihil sibi à suibus (nullas enim alunt) metuentes. Resiccatas &aridas colligunt, saccis imponunt, camelos onerant, atque in proximas urbes vehunt &vendunt, ut Prusam &Callipolin. His coria parant, ut nos querno cortice comminuto, Aegyptii Acaciae siliquis, Itali Myrti, Graeci Rhois foliis. In hoc capaci ruderum ambitu, ampla est planicies, quae nunc Xylo &Sesamo conseritur, quod magnum censum adfert, quia Turcae ex eo oleum exprimunt. Istîc etiam Melonum genus serunt, nullâ rigatione indigens: imò ejus naturae, ut per integram hiemem sine corruptione conservari possit. Veri tamen sunt melones, &simul atque à sua planta revulsi sunt, aliorum melonum modo edi possunt: in eo tamen differentes, quòd tota hieme, totaque ferè proxima aestate conservari queant. Legitimos autem esse Melones asserimus, quoniam tota planta à nostratibus non differt, &eorum sapor ad nostrorum saporem proximè accedit: non desunt tamen alii nostratibus similes. Aliud fructus genus istîc serunt, quod Turcae &Graeci Arabica vulgari appellatione Copous nominant: Graeci antiquitatis studiosi, Chimonicha, Latini verò, Graeca quadam appellatione Anguria: Arabes, Napeca. Anguriae tamen nomen impropriè illi attributum est: nam Anguria nihil aliud est nisi cucumis nobis notus. Magni colossi operis antiqui Troiae humi prostrati adhuc jacent: estque locus non procul ab arce mari vicina, in quo magna marmoreorum saxorum copia, istic de industriâ congesta, ut arbitramur, cum sine magno sumptu id fieri nequiverit. Restant adhuc in moeniorum ambitu nonnullae portae ferè integrae, praesertim ea quae in colle arci collateralis est, qua in planiciem egressus erat. Protenditur etiam oblongus &praealtus murus, quem anterides foris fulciunt, ex ambitu progrediens ad planiciem versus montem Idam.