Latin
87.5 to 87.8
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 87.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Si plures naves conspexerint, variis locis fumum excitabunt: nam multi fumi plures naves conspectas esse indicant. His signis omnes vicinorum portuum incolae admonentur ut sibi caveant. Reliquae quae in aliis montium iugis sunt excubiae, priorum exemplum sequuntur, tametsi nihil aliud quàm fumos viderint. Sub noctis verò crepusculum, luculentum ignem excitant, qui ab omnibus conspici queat. Nam ea nautarum est consuetudo, ut tum omnes ad loca ubi collocatae sunt excubiae, oculos convertant, scientes excubias singulis noctibus lucidum ignem excitare, in securitatis indicium: idque appellant, littus marinu atque ipsum etiam mare nitidum &purum esse; ut contrà cùm multi ignes conspiciuntur, maritimam oram nebulosam esse. Quòd si speculator binos ignes excitarit, duas hostium naves conspectas esse indicium est: idem fit de tribus, quatuor, aut pluribus. Quòd si tot ignes excitârit ut eorum numerus iniri nequeat, indicium est plures eum conspexisse naves, quàm numerare valuerit. Illud ignis indicium omnibus locis tam in pace quàm in bello obseruatur: eaque certe res inter ceteras Reipublicae maximè utilis est. Nam unius duntaxat speculae exploratore opus, ad universam provinciam commonefaciendam. Speculatoribus enim sibi invicem respondentibus, is qui procul abest, non minùs admonet eum qui longiore adhuc intervallo distat, quàm si ipsemet vidisset: idque unicâ eiusdem diei horâ, ad plura quàm centum quinquaginta milliaria. Non est recens inventum. Herodotus enim refert, Scyri incolas admonere potuisse Graecos plusquam triginta milliaribus inde distantes, de tribus triremibus quas illis Xerxes ademerat. Similis ignium ratio non minus in Anglia observatur praesertim belli tempore, quàm in maris Aegaei insulis. Nam ad unicum ignis signum in proximo monte editum, minus trium horarum spacio omnes vicinae regionis incolae cum armis congregantur; cumque singulae tribus sciant quò illis proficiscendum sit ad hostes reprimendos, eos à suis littoribus arcentes, descendere non patiuntur. Haec cùm piratae non ignorent; eam ob causam noctu plerumque navigant, atque ad littus appellunt loco iis maximè opportuno, ut suum myoparonem in littus pertractum ramis tegere queant.